monumenta.ch > Orosius > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 20, 1
Anno ab urbe condita DXLVI bellum Punicum secundum finitum est, quod gestum est annis decem et septem. cui Macedonicum continuo successit, quod Quintius Flamininus consul sortitus post multa et gravissima proelia, quibus Macedones victi sunt, pacem Philippo dedit.